monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15 > ST I 118.3 > sectio 1 > sectio 75 > 203 > 4 > sectio 43 > sectio 12 > sectio > 24 > sectio 3 > sectio 17 > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 35
Sub occasione ergo Oniae Pontificis, infinita examina Iudaeorum Aegyptum confugerunt. Eo tempore et Cyrenaeorum multitudine repleta est. Asserebat enim Onia se Isaiae implere vaticinium scribentis: Erit altare Domini in Aegypto, et titulus Domini in terminis eius (Isai XIX, 19). Et hoc est quod nunc dicit: Filii praevaricatorum populi tui, qui dereliquerunt legem Domini, volentes in alio loco praeterquam iussum erat, Deo victimas immolare, extollentur in superbiam, et visionem, hoc est, Domini praeceptum se implere iactabunt.